LINGUA

LINGUA
LINGUA
a λείχω, s. lingo, non omnibus animalibus uniformis. Plin. l. 11. c. 37. Tenuissima serpentibus et trisulca, vibrans, —— praelonga: lacertis bifidae et pilosas: vitulis quoque marinis duplex: sed supredictis capillamenti tenuitate: ceteris ad circumlambenda ora. Piscibus paulo minus, quam tota, abhaerens, crocodtlis tota. Sed in gustatu linguae vice carnosum aequatilibus palatum. Leonibus ac pardis, omnibusque generis eius, etiam felibus, imbricata asperitasis, ac limae similis etc. ubi de humana haec adicit: Reliquis in suo genere semper absoluta: hominitantum ita saepe constricta venit, ut intercidi eas necesse sit: et quae sequuntur. Et quidem haec, tamquam facundiae instrumentum, apud Gentiles, Mercurio sacra fuit, Athen. Dipnosoph. l. 2. at sanctiori epitheto gloriam suam eam appellat in Psalmis passim Regius Propheta, quod nata haec gloriae Dei unice depraedicandae. Hinc pro sermone, per Methon. Efficientis frequentissime sumitur; quâ notione cum una olim esset, post confusionem Babylonicam, in plurima abiit discrimina. Qui septuagenarium definiunt numerum, qui sagacioribus ingeniis satisfaciant sit, non video. Septuaginta enim illi homines, quorum genealogia circa Historiam confusionis memoratae texitur, capita, non familias, nedum gentes, denotant, potueruntque plures illorum unicâ fam. comprehendi, qui eadem lingua sine dubio usi sunt: quod in Cananaeis, Canaanis in textu sacro recensiti, filiis liquido claret, Rivet. in Genes. Exercit. 68. Neccredibile, homines eb ipso novis linguis imbutos fuisse, quo Hebraica excidêrunt. Sed in eo potius poena consitit, quod prioris Linguae generalis oblivione inductâ, novae sensim, prout necessitas in dispersis hominibus flagitabat, successêrunt. Quot earum, quae usitatiores in mundo, infra habebis: ubi et fingularia quarundam Linguaerum nonnulla: ex acervo enim immenso pauca solum grana selegimus, cum adhuc omnia nequidem nota sint, Hinc Verulamius, inter Desiderata in Philologicis ponit, ut de variis Linguarum proprietatibus tractaretus, ostendereturque, quibus unaquaeque excelleret aut deficeret, Itaenim, inquit, et Linguae mutuo commertio locupletari possent, et fiet ex illis, queatn singulis pulchra sunt, tamquam Venus Apellis, orationis ipsius formosissimae quaedam imago et exemplar quoddam insigne ad sensus animi rite exprimendos. Atque una etiam hoc pacto capientur signa haud leviae, de Ingeniis et moribus populorum et nationum, ex Linguis ipsorum. Equidem libenter audio Ciceronem notantem, quod apud Graecos desit verbum quod Latinum illud (Ineptum) reddat: Propterea, aeit, quod Graecis hoc vitium tam familiarefuit, ut illud in se angnoscerent quidem. Dignae certe gravitate Romana censura. Zuid illus, quod Graeci in Compositionibus verborum taenta licentia usi sunt. Romani contra magnam hac in re severitatem adhibuêrunt? Plane colligat quis, Graecos fuisse Artibus, Romanos rebus gerendis magis idoneos. Zuin Hebraei tantum compositiones illas refugiunt, ut malint metaphoris uti, quam compositionem introducere: Imo verbis tam paucis et minime commixtis utuntur, ut plane ex lingua ipsa quis perspiciat, gentem eam fuisse Nazaraeam et a reliquis gentibus sepaeratam. Sic et illud observatione dignum, antiquaes linguas plenas declinationum, casuum, coniugationum, temporum et similium fuisse; Modernas his fere destitutas plurima per praepositiones et verba auxiliaria segniter expedire. Sane facile quis coniciat, utcumque nobis ipsi placeaemus, ingenia priorum saeculorum nostriss fuisse multo acutiorae aetque solidiorae. Hactenus ille de Augmentis Scientiarum l. 6. c. 1. Vide Auctorem Anon. Hist. Orbis Terr. Geogr. ac. Giv. c. 6. §. 3. de linguis, et paulo infra. Ut aliquid de proprio vocis
significatu superaddam, ut Mercurio sacravit hoc nobile organum gentilitas, ita linguae victimarum eidem oblatae sunt, teste Callistrato, cum ait,
———γλώςςας δ᾿ εν πυρὶ βάλλον,
linguass in ignem iecêre:
quod fieri solitum, sub finem sacrificiorum, ritus primis auctoribus Megarensibus, uti docet Natal. Com. Mythologiae l. 5. c. 5. Porro ea sanguine illita, foedus inire Indorum quaedam gentes consuevêre. Sic cum Calamaro R. Calamandi Ins. Hispani, cum ductu Ferd. Magellani per fretum Antarcticum ad Moluccas penetrâssent, more gentis; sanguinem de brachio sinistro mittentes eoque os et linguam illinentes, societatem cum eo pacti sunt, Petrus Cioza Hist. Peruv. Tom. II. c. 94. apud Suet. Calig. c. 20. At qui in Graecae Latinaeque facundiae certamine, Lugduni in Galliis instituto, displicuissent, scripta sua spongiâ linguave delere coëgit, Artaxerxes vero tribus acubus linguam mendacî traiecit, apud Plutarch. Plane abscidêrunt secreta revelantibus Aegyptii, uti discimus ex Diod. Sic. l. 1. c. 6. testibus periuris Romani, vide infra ubi de Periurio. Quod hodieque blasphemis contingit non
uno in loco: Catalaunos, Vero ferream virgam per medium linguae portare illos voluisse dicemus infra in voce Virga etc. quam in rem confule Theatr. Hum. Vitae theod. Zuingeri passim uti de Linguae in irrisu exsertandae Vett. more, Liv. l. 7. c. 10. Ad luxum vero abusus est Heliogabalus, cui linguae pavonum et lusciniarum in delitiis fuêre. Ael. Lamprid. in Vitas eius, Comedit saepius, ad imitationem Apicii, calcanea caemelorum et cristas vivis gallinaceis demptas, linguas pavonum et luscimiarum: quod, qui ederet ab epilepsia tutus diceretur etc. Nec omittendum, quod Lingua, apud citimi aevi Scriptores passim, pro natione occurrit, vide ubi de Ordine Melitensis, item in voce Albergae. Apud Scriptores Eccl. Latinae, sic dicitur pars vestis Clericalis, quae plicis suis tot linguas efficit. Honorius Augustod. l. 1. c. 332. de veste Cleric. Est talaris, lingus huius vestis est Linguas Clericalis, quae debet Dominum laudare etc. Vide quoque infra, ubi de Linguas Coccineas.
Linguae in Mundo exstantiores.
In Europa.
Cambrica, s. vet. Britannica, und ex 10. Matricibus minoribus in Europa, sec. Saclig. Linguis, in Cambria, parte Occ. Angliae et Britannia Gall. in usu est. Cantabrica, iuxta montes Pantabrica, hodie a Cantabris et Vasconibus, a quibus Vasquenze vulgo dicitur, adhibetur. Chauchica vet. in Frisia Or. inter incolas, cum secum in vicem agunt, frequens est: Erga peregrinos enim Germanicam adhibent. Epirotica, in montibus Epiri, viget. Finnica, in Finnia et Lapponia. Gallica, Latinae propago est, et Pictonismum, Wallonismum, aliasque subdialectos habet. Graeca, una ex 4. Matricibus maioribus, Australes Europae partes occupans olim longe lateque patuit. Hodie degeneri propagini, linguae Graeco Barbarae, locum cessit; quae insaabiit in varios ramos. nempe: Atheniensium dialectum, quae hodie omnium maximê est barbara: Peloponnesiorum, quam purissimam iudicant et Tzopelismum: Vulgarem It. Graecam, τὴν κοινὴν dictam etc. de quibus omnibus vide Crusium Tarcograc. Hibernica, quam in Hibernia et parte Scotiae loquuntur. Hispanica, una est ex tribus Latinae propaginibus, et in subdialectos Castellanam, quae purissima, Andalusicam, Portugallicam et Granatensem abiit. Hungarica, ab Hunnis et Avaribus in Europam translata est. Iazygica, ad Bor. partem Hungariae, inter Danubium et Tibiscum floret, ab Hungarica prorsus diversa. Illyrica vet. in ins. Veggia, ad Orientale latus Istriae, etiamnum in usu est. Italica, Latinae propago. Latina una ex 4. Matricibuae maioribus, Occidentales Europae partes illustrans, postquam pura esse desiit, irruptione in Latium et Imperio Rom. Subiectas provihcias, Francorum, Longobardorum, Gothorum, tres ex ie peperit dialectos, Italicam, Gallicam et Hispanicam. Slavonica, una itidem 4. Matricum maiorum in Europa, Orientales eius partes perambulat. Tartarica, Cosaccorum et Tartarorum Precopensium est, inter Tanaim ac Bory sthenem. Teutonica, una ex 4. Matricibus maioribus, propagines s. idiomata praecipua habet, Saxonicam linguam, Francicam et Danicam: quae iterum in varias subdialectos divisae. Est et linguae Arabicae aliquis usus, in asperis Granatae montibus, quos Alpuxarras dicunt, ac multis insuper Andaluziae, Valentiae Arragoniaeque locis, Aravigas incolis, ab Arabibus dicta. Est praeterea Linguas, quam Hispani Ierigone, Galli Iargon, Germani Rottwelseb, a voce Rott, i. e. Turma, et Welsch, quomodo vulgus plerasque exoticas linguas vocat, quod Erronum Vagabundorum sit: Huius Dictionarium quoddam exhibent Gesnerus fin. Mithridatis sui, et ex eo Alstedius Encyclop. tom. 1. l. 10. nec non Philander von Sittwald Satyrici sui l. 7.
In Asias.
Antiochena s. Syriaca in specie sic dicta, quam Christiani per Orientem sibi propriam fecêre olim, et in qua V. T. Versiones habuêrunt, ac sacra sua celebrârunt, Syriacae veteris linguae erat subdialectus. Arabica, una ex amplissimis totius Orbis, in Asia. a Cilicia usque per totam Syriam, Mesopotamiam, Palaestinam, Arabiam, et in Africa ad litora maris Rubri pariter per Aegyptum totumque litus Maris Mediterranei, usque ad fretum Gibraltar, vernacula est, licet Dialectis variata. In Europa quoque vigere alicubi supra visum. Armenica, regionis suae finibus comprehensa est. Babylonica, una ex Syriacae linguae subdialectis, omnium purissima fuit: In ea capitula quaedam Danielis et Esrae, Thalmud Babylonicum aliaque exarata. Chaldaiea, una ex tribus dialectis Linguae Hebraicae, a qua Syriaca non multum abludit. Chinensis, cui addenda Corcensis et Iapanica, in amplissimo Sinarum imperio et ins. Iapaniae viget. Habraica, omnium antiquissima acprima. Babylonem binâ vicefatalem experta est; posteriore enim Iudaei in captivitate Linguam ex Hebraica, Chaldaica et Syriaca mixtam assumpsêrunt. Eius Dialecti, Samaritana, Chaldaica, Syriaca, una cum matre vulgo adhiberi desiêrunt. Hierosolymitana, scripta Talmud et Targum Hierosolymitanum, aliaque complectitur: Syriacae vet. subdialectus. Malaica, prissima omnium in Indiae Or. regionibus, quamque communiter mercatores istorum locorum callent; exhibetur Dict. Malaico-Latino Davidis Haex. Romae edito A. C. 1631. etc.
Persica, multa vocabula Germanica continet, qualia Father, Mother. Brother et inter complura alia, ipsum Persae nomen, a Peros, vel Pert, quod Germ. Equum denotat, sumptum. Samaritana, Hebraicae Linguae Dialectus fuit. Syriaca, a Chaldaica haud multum diversa, SERVATORIS nostri ac Discipulorum eius vernacula fuit: subdivisa in Babylonicam, Hierosolymitanam, Antiochenam s. Syriacam in specie dictam et Armenicam. Turcica, Persicae et Tartaricae affinis, cum Arabica nihil commune nisi literaturam habet. In Africa. Aethiopica, Abyssinis usitata, duplex est, una vulgaris: altera Chaldaicae assinis, qua in sacris et Historiis utuntur. Cuius varia specimina a Scalig. Ludolpho, Petraeo, Nisselio etc. edita prostant. Coptica, ex antiqua Aegyptiaca et Graeca conflara, a Copto Thebaidos olim Metropoli nomen habet, de qua vide Kircheri Prodrom. Ling. Copticae etc. Songaicae mentionem faciunt ltineraria, eaqueve uti dicunt incolas region um Sconbaya, Musmundae, Zenerae, Gumeae, Guzulae, Heae et Sus. Ad litora maris Rubri et Mediterr. Linguam Arabicam hodiequeve vigere superius iam dictum est. In America. Caribanam, peculiari Dictionario illustravit, Auctor Historiae Antillarum A. C. 1658. Roterod. editae. Mexicana, tota fere impulsu linguae ad dentes et extremum palatum nititur, undeliterae T. L. et seorsim et coniunctim creberrime in ea occurrunt etc. Reliquarum Ameriae Linguarum non adeo exactam hacten us rationem habuêre Eruditi. Singularia quadam nonnullarum Linguarum. Cambrica, aspirationum plenissima est, et saepesine ulla vocali vocabula admittit, voce tunc ex imo guttere trahenda. Sicin Orat. Dominica, pro Libera nes a malo, dicunt: Eithr gwaret, ni rbag drvug. Chinensis, literâ R. caret, nec alias voces, quam monosyllabas, agnoscit, licet diphthongis et triphthongis quam maxime variatas. Gallica, insignem habet gratiam, unde cum mulieribus loquendum esse Gallice, in illo tralatitio dicitur. Germanica, viriliter facunda est: Unde nationis aemuli, cum hostibus Germanice volunt loquendum esse, obterrorem. A Gothis quae fluxêre linguae, aspiratis gaudere, annotavit
Verulamius de Augm. Scientiar. l. 6. c. 1. Graeca, diphthongis et compositionibus scatet. Hebraea, a simplicitate et perfectione commendatur: composita enim adeo reformidat, ut malit tropisac periphrasibus uti. Hispanica, literas tenues odit easqueve statim convertit in medias: ceterum ob maiestatem suis adeo placens, ut dicant, cum Deo loquendum esse Hispanice. Iapanica, virilis admodum est. Italica gravis est, adeoque Principibus, ut habet Proverb. digna. Mexicana literis T. L. ut dictum, creberrime utitur, ut Retotl, Mecaxuchitl, Tlilxochitl etc. Slavonicis linguis maximus dentalium usus, S. R. Sth. Z. und enon exigua earum asperitas etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • língua — s. f. 1. Órgão móvel da cavidade bucal. 2.  [Linguística] Sistema de comunicação comum a uma comunidade linguística. 3. Tromba dos insetos lepidópteros. 4. Fiel da balança. 5. Parte estreita e comprida de terra banhada lateralmente por água. 6. … …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • lingua — / lingwa/ s.f. [lat. lingua ]. 1. (anat.) [organo della cavità orale dei vertebrati superiori, con funzione tattile e gustativa e, nell uomo, di articolazione dei suoni del linguaggio] ● Espressioni (con uso fig.): lingua biforcuta ➨ ❑; mala… …   Enciclopedia Italiana

  • Lingua — ist der Familienname folgender Personen: Giorgio Lingua (* 1960), römisch katholischer Erzbischof und vatikanischer Diplomat Siehe auch: Lingua franca Lingua Franca Nova (LFN), Plansprache Pange lingua, Titel eines eucharistischen Hymnus, der dem …   Deutsch Wikipedia

  • lingua — LÍNGUA v. lingua franca. Trimis de tavi, 13.09.2007. Sursa: Neoficial …   Dicționar Român

  • Lingua — Lin gua (l[i^][ng] gw[.a]), n.; pl. {Lingu[ae]} (l[i^][ng] gw[=e]). [L., the tongue.] (Zo[ o]l.) (a) A tongue. (b) A median process of the labium, at the under side of the mouth in insects, and serving as a tongue. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Lingua — (lat.), 1) Zunge; 2) Sprache. Daher L. romana rustica, s. Römische Sprache u. Romanische Sprachen …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Lingŭa — (lat. u. ital.), Zunge, Sprache. L. rustĭca (»bäurische Sprache«), das Vulgär oder Volkslatein des frühen Mittelalters (vgl. Lateinische Sprache, Romanische Sprachen). L. franca, verdorbenes Italienisch, das, zur Zeit der Herrschaft der… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Lingua — Lingŭa (lat., ital. und portug.), Zunge, Sprache; L. franca, das verdorbene Italienisch in der Levante, Verkehrssprache zwischen der dortigen einheimischen Bevölkerung und den Europäern …   Kleines Konversations-Lexikon

  • lingua — término latino para lengua Diccionario ilustrado de Términos Médicos.. Alvaro Galiano. 2010 …   Diccionario médico

  • lingua — index language Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”